- AEDITUI vel AEDITIMI
- AEDITUI vel AEDITIMIapud Gentiles, aedium sacrarum custodes, Adr. Turnebus Advers. l. 14. c. 12. Graece Νεωκόροι: item Ιἑροφύλακες, quam vocem Latinam fecit Scaevola ICtus l. 20. ff. de ann. leg. i. e ceremoniarum sacrarum Doctores, dicti leguntur, apud Iul. Pollucem l. 1. c. 1. num. 31. etc. Atque a nonnullis cum Momophylacibus confunduntur. Sueton. Aug. c. 3. se esse possessorem ac velut Aedituum soli quod Divus Augustus nascens attigisset Vide Thom. Dempster Antiqq. Rom. c. 31. Aediles quoque dicuntur Varroni apud Nonium, ut supra vidimus. In Ecclesia Romana Aedituus seu Ostiarius, gradus Ecclesiasticus est: cuius meminit Frodoardus in Hadriano Pontif.Ampliat Aedituus locupletem dotibus aedem.Unde Aedituare, in veteri Insc. Aedituavit ann. X. apud Car. du Fresne Glossar. vide quoque infra voce Mansionarius, it Nomophylates, et Sabbatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.